[249] EPISTOLA XLIX.

Nobilissimo Amplissimo Viro

D. LAMBERTO VANDER-BURCHIO,

Decano Ecclesiae B. MARIAE.

Ultrajectum.

Quamvis rarius te appellem, Vir Amplissime, propter tuas occupationes fit, quas quia plurimas & maximas esse scio, tempero calamo saepe scripturienti, absque eo esset, crebro te per literas alloquerer. Quamvis autem nihil agam quod scire magnopere labores, non potui tamen non indicare paratas me habere Curas PLAUTINAS, & Miscellas Animadversiones, quae lucem aspicient hac aestate, si volet DEUS, & valetudinem mihi formabit, quae plusquam mensem jam valde mihi imbecilla & afflicta. Non leviter vero ea res studiorum meorum impetum tardavit; sed quis Titan opponat se DEO? fero itaque hilari animo, quicquid mihi imponitur. Ego merui propter peccata mea vet gravius supplicium, tamen castigat me placide, &, (quod ait Propheta Psalm. CII) ut parentes liberos solent, misericordiae plenus. Deinde & hoc solari debet nos Christianos, quod certi simus nihil illum facere, nisi nostro bono. Debemus ergo in his talibus casibus laetari potius, & erigere animum, non dejicere. Utinam multi hoc animo infixum haberent! item illud: Quem diligit DEUS eum castigat. Si enim in montem illis veniret castigationem ejusmodi divini erga se amoris esse indicium, in quacunque adversa fortuna alacriores multo, & animo in DEO sperante invenirentur. Vale Vir Ampliss. & MEURSIO tuo favere perge. Salutem dices D. Fratri tuo, & D. RUDOLPHO a quo responsorias exspecto. Lugd. Bat. Kal. April. MDXCIX.

IOANNES MEURSIUS.